- CLAVUS
- CLAVUSpraecipuum apud Romanos tunicae ornamentum, sed Equestris tantum et Senatoriae: Et quidem illius Clavi angustiores, huius latiores fuêre, unde ad discrimen ordinum lati Clavi et angusti dicti. Hos Scaliger ad Varronem non fuisse partem tunicae, sed de collo suspensos et ad libitum sublatos, ut amuleta et numismata, quae in pectus demittuntur, existimat: Manutius vero Clavos purpurae fuisse fragmenta docet, tunicis insui solita, unde detrahi quoque et resui possent. Similiter Quintilian. l. 8. c. 5. eos vestibus insutos fuisse asserit. Nec obstat Horat. l. 1. Sat. 6. v. 27.Nam, ut quisque insanus nigris medium impediit crusPellibus, et latum demisit pectore clavum:Senatores enim, quibus lati Clavi ius erat, tunicam laticlaviam cingere non consuevêre; Atque ita clavi purpurei, cum zonâ non constringerentut, cadebant in pectus, sive, ut Horatius loquitur, pectore demittebantur. Secus in Equitibus, qui cum tunicam eingerent, angusti clavi non delcendebant in pectus, sed in sinu, quem zona succincta efficiebat, supra ipsam zonam conspiciebantur. Qui vero ex Equitibus in Senatum allegebantur, solvebant tunicas et latiores clavos itidem demittebant, atque in pectus fluere sinebant. Unde idem Horat. l. 2. Serm. Sat. 7. v. 10.----- ----- Clavum mutabat in horas.Ubi Clavus est tunica laticlavia, quam Priscus illeinaequalis ac inconstans saepissime mutabat: Hinc latum clavum tribuere vel adimere, pro Senatorem facere et Senatu movere. Vocata autem sunt haec purpurae segmenta sive frusta purpurea Clavi, quia, ut sunt capita clavorum, rotunda erant, et sic in pectore tunicae assuebantur. Fuisse eorum plures, patet ex Varrone, l. 8. de LL. qui illos plagulas appellat, quod iis tunica, ut rete plagis, distingueretur etc. Nec vestibus modo clavi purpurei latiores inditi, sed et supellectili lectorum ac mensaturn, leguntur, ut ab Lamprid. notavit Casaubonus: Hinc laciclavia mappa Petronio: et Lato variata mappa clavo, Martiali, l. 4. Epigr. 46. v. 17. et clavata lintea Lampridio, in Alex. Seu. c. 37. lintea item toralia duos clavos latissimos habentia Ammiano. Vide Octav. Ferrarium, de Re Vestiar. l. 3. c. 12. et seqq. qui idem in tunica triumphali sive plamata aureos clavosfuisse docet; Ibid. Vide et supra in voce Clavare: uti de clavis, arboribus finalibus infixis, supra Pileum clavatum habes infra in Vestiarius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.